라틴어 문장 검색

Quod si esset factum, futurum, uti ad Gergoviam contigisset, ut detrimentum in bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio offerrent.
(카이사르, 내란기, 3권 73:9)
Ita cum recentes atque integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt.
(카이사르, 내란기, 3권 94:2)
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장1)
Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장3)
Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 21장1)
Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 35장2)
Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 37장4)
Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장3)
nam ceperunt Agareni statim terga vertere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM140)
si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장12)
Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장59)
ita sustinent, dum is adfectus in pus vertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장70)
Quo die vero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장24)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum vertat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장33)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION