라틴어 문장 검색

sed faciles nymphae risere ideo, inquit, indulserunt nymphae, quia mites sunt et exorabiles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 91)
insani fluctus id est magni, ut "quid tantum insano iuvat indulgere dolori".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 431)
nam quotiens voluptati operam damus indulgere dicimur genio, unde e contrario habemus in Terentio "suum defraudans genium".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3022)
nam 'indulgeo illi' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1982)
inmunisque s. aliena ad pabula f. bene dixit 'inmunis fucus' a labore scilicet, ventri tantum indulgens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2441)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
"vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:18)
nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
"utique indulgere posset aliquantum cuius est totum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:17)
"Quis autem ille qui dubitat, vernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam veris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:3)
atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)
Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 1:4)
Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:1)
recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur - animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis - , recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION