라틴어 문장 검색

Lenta quoque in balineo mora, dein cena exigua prodesse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 12:2)
Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 20:2)
Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:1)
Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, grauidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 1:1)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)
At prodest iuuenibus et omnibus plenis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 4:3)
Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:1)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 18:2)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:1)
prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 13:2)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:2)
omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:5)
eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:3)
Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:3)
hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION