라틴어 문장 검색

si iam durior, ante in mulso decocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:2)
ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:7)
Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:1)
Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 9:4)
At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:4)
Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:1)
Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:1)
si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:6)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:1)
Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:7)
si callus durior est, aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:6)
Alterum * * * est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:1)
ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 51:2)
MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:1)
Phlyzacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION