라틴어 문장 검색

"in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV7)
Maeotide saevior ara Aegyptos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV44)
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saevis inter se convenit ursis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV59)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 2:1)
Saevissimi omnium Thracum Scordisci fuere, sed calliditas quoque ad robur accesserat:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 3:1)
adeoque saeve in captivos consulebatur,ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 5:1)
Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 13:3)
Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuvenis susceperat bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 1:1)
At illi, qui iam pridem robigine obsitos enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt, duce Armenio arma corripiunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 12:1)
denique materies si rerum nulla fuisset nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, numquam Tyndaridis forma conflatus amore ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens clara accendisset saevi certamina belli nec clam durateus Troiianis Pergama partu inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:21)
interutrasque sitast cervos saevosque leones.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:7)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saevasque secures imbibit et semper victus tristisque recedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:7)
multi depugnant gemitusque doloribus edunt et quasi pantherae morsu saevive leonis mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION