라틴어 문장 검색

tanto violentior ille - sentit enim - maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alveus omnis abscidit et cursu victor respirat aperto, utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권393)
increpat Aonios audax Tritonia divos, Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권407)
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:4)
quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.6)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)
namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in contionem prodit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 174:2)
stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 270:2)
equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 290:1)
his aliisque increpando iuvenem instigat, nec ipsa potest, si, cum Tanaquil peregrina mulier tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 479:1)
haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 517:1)
cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 543:1)
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:1)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION