라틴어 문장 검색

Septima συζυγία nervorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est navi carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:2)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
quae ut corpus infundat, omnes eius aperit et laxat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:2)
Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis Litora, per calidas Libyae sitientis arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:49)
Omnis an infusis miscebitur unda venenis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:6)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
sed inter Stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Iberum Spectat vicinos sitiens exercitus amnes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:44)
Iam latis viscera lapsa Semianimes traxere foris, multumque cruoris Infudere mari.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:93)
Ille, parum fidens pedibus contingere matrem, Auxilium membris calidas infundit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:19)
siccoque haerentem gutture linguam Praemordens, gelidis infudit murmura labris, Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:33)
raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)
Vulneribus cunctis largos infundere fletus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION