라틴어 문장 검색

neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:2)
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장7)
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장1)
Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장3)
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장28)
Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장20)
Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장24)
Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장15)
Romanos iniustos, profunda auaritia, communis omnium hostis esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장3)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:7)
Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:4)
Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:7)
Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION