라틴어 문장 검색

ad id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 564:2)
namque per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 156:1)
hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta transfigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 551:1)
ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:1)
Indibilis pro utroque locutus haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam velut primam occasionem raptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 275:1)
et Hannibal a Buloto amni - haud procul is ab urbe Locris abest - nuntio praemisso ut sui luce prima summa vi proelium cum Romanis ac Locrensibus consererent, dum ipse aversis omnibus in eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur, ubi luce coeptam invenit pugnam, ipse nec in arcem se includere, turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas quibus scanderet muros attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 103:1)
primo incaute se invehentes Masinissa excipiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 473:2)
specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 41:1)
neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 180:1)
in colloquiis insidiari et captare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 431:1)
quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 359:1)
Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 285:1)
et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 402:1)
discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se applicet quam civi cedat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 564:1)
postquam omnia ferro ignique satis evastata erant consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION