라틴어 문장 검색

Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laoconta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:17)
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, utile proposuit nobis exemplar Ulixen, qui domitor Troiae multorum providus urbes et mores hominum inspexit, latumque per aequor, dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 211)
inspice si possum donata reponere laetus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 726)
opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:12)
neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:3)
inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 297:4)
neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut personis accidunt, eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 73:3)
nam, ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius esse eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 217:3)
inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 115:1)
scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 12:3)
sed ne in his quidem virtus oratoris inspicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:4)
illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 9:1)
Dissimiles esse nos vulgo sciat, qui inspexerit propius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 6:5)
itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:3)
id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION