라틴어 문장 검색

stupet insolito clangore Cithaeron marcidus et turres carmen non tale secutae, iam trepidas Bellona fores armataque pulsat limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권147)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
saepe horridus amnis obstat, et obducto caligant sanguine visus, illa tamen praeceps in tela offendit et enses scrutaturque manu galeas et prona reclinat corpora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권172)
illam nam tempore in omni adtendunt vigiles et rex iubet ipse teneri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis, ergo deis fratrique moras excusat et amens, ut paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권167)
hos Salamin populos, illos Cerealis Eleusin horrida suspensis ad proelia misit aratris, et quos Callirhoe noviens errantibus undis implicat, et raptae qui conscius Orithyiae celavit ripis Geticos Elisos amores, ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra, isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권304)
sic ait, et frustra periturum missile summo adfixit clipeo, risit vocesque manumque horridus Aegides, ferrataque arbore magnos molitur iactus, nec non prius ore superbo intonat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권370)
Qui locus, ad prouinciam Berniciorum pertinens, uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Brettonibus more fecerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:3)
coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.4)
sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.9)
Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae uisionis reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:13)
Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:18)
horrida verba doma.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 54)
Iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem Detrahet et ventis horrida facta coma;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 97)
horrida uillosa corpora ueste tegant.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 347)
multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 316:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION