라틴어 문장 검색

ut praeceps cumulo salit unda minantes in scopulos et fracta redit, sic ille furentem circuit expugnans;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권300)
nec futile maestis id visum Danais, geminas ergo dicet aras arboribus vivis et adulto caespite texi imperat, innumerosque deae, sua munera, flores et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus addit et intacto spargens altaria lacte incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권129)
haec ubi dicta, nigrantis terrae pecudes obscuraque mergit armenta, ac vivis cumulos undantis harenae aggerat et vati mortis simulacra rependit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권145)
opposuit cumulo se densior amnis tardavitque manum, vulnus tamen illa retentum pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권161)
"per ego haec vaga sidera iuro, per ducis errantes instar mihi numinis umbras, idem animus misero;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권156)
Apud vos quoque religionis est instar, fidem de temporibus adserere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:2)
Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:7)
Nam maxima exercitus multitudo undam lauacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta conponitur, atque in expeditione campestri instar ciuitatis aptatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.7)
Qui uidelicet locus accedente ac recedente reumate, bis cotidie instar insulae maris circumluitur undis, bis renudato littore contiguus terrae redditur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:4)
Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV].4)
At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:14)
accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:25)
et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:7)
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 396:1)
cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION