라틴어 문장 검색

In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:9)
Quid autem, inquam, Brute, stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam tempora praeterissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:3)
Atque hic parum a magistris institutus naturam habuit admirabilem ad dicendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:4)
Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:5)
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:4)
Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid iudicetis, et de poena quid censeatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:1)
Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 24:1)
hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 38:5)
Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:1)
itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:2)
qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:3)
quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:1)
nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrumque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:2)
ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 47:6)
itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION