라틴어 문장 검색

contraque in angulares columnas triglyphi in extremis partibus constituuntur et non contra medios tetrantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장5)
at qui metopas aequales volun facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi dimidia latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장7)
hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장8)
frons aedis doricae in loco, quo columnae constituuntur, dividatur, si tetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos, XXXXII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장11)
Crassitudo columnarum erit duorum modulorum, altitudo cum capitulo XIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장13)
contrahatur columna ita, uti in tertio libro de ionicis est scriptum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장16)
item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장20)
ita enim erit, ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장30)
in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장40)
Columnas autem striari XX striis oportet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장41)
ita dorica columna sui generis striaturae habebit perfectionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장45)
reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장2)
et si aedes erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장3)
ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장9)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION