라틴어 문장 검색

curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 646:2)
cum Philippus liberos eorum quos in vinculis habebat nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo in quo venenum erat, suasit his ut imminens ludibrium morte effugerent, et cum persuasisset et ipsa se interemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha1)
Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut victima Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet piget referre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 423:2)
itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 112:2)
motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha7)
postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 194:2)
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet atque insimulabit eam probri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 29)
Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2408)
Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2471)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 220)
) Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo, non causam dico quin vero insimules probri Non.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 270)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
P. Interemere ait velle vitam, gladium - Lys.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 567)
Gladium Casinam intus habere ait, qui me atque te interimat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 682)

SEARCH

MENU NAVIGATION