라틴어 문장 검색

Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장5)
A qua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장20)
eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장74)
eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장76)
At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque interest paulum in exteriora curvatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장85)
interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장92)
eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장105)
Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장110)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장111)
Haec super innatans, neque ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장126)
Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장5)
Sed sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장63)
Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장73)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION