라틴어 문장 검색

ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, adloquor extremum maestos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erant, uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas, nata procul Libycis aberat diversa sub oris, nec poterat fati certior esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 36)
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque adloquar, et nulli causa timoris ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b15)
Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor - sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas - parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 224)
12. Ceterum sanctus Franciscus, Scripturae fidelis, nobis suadet ut naturam agnoscamus pulchrum librum, in quo Deus nos alloquitur atque suae gratiae bonitatisque aliquid nobis praebet:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:1)
Dum igitur loquimur de “usu tolerabili”, oportet semper introducatur consideratio quaedam de capacitate regenerationis uniuscuiusque systematis in diversis eius sectionibus et aspectibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:8)
Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:10)
« Estne res omnino plana naturalisque Deum adiisse Moysem Ioannem Iacobum Rousseau allocuturum? ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:9)
Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
Corinthios alloquens, apostolus Paulus has ipsas adhibuit imagines.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:3)
hic motus introducit nos, corpus et animam, in motum universi creati versus Dei plenitudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:10)
Cessas adloqui?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 220)
Cesso alloqui?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 221)
Hos prius introducam, et quae volo Simul imperabo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 289)
Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 2151)
ibo, alloquar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION