라틴어 문장 검색

"quin etiam invisos - sic hostis defuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권81)
"quid colla amplexibus ambis invisamque teris ferrato pectore matrem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권237)
magno sic fatus agebat procursu fremituque viros, furor omnibus idem Tydeos invisi spoliis raptoque potiri corpore, non aliter subtexunt astra catervae incestarum avium, longe quibus aura nocentem aera desertasque tulit sine funere mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권15)
"hasne tibi, armorum spes o suprema meorum, Oenide, grates, haec praemia digna rependi, nudus ut invisa Cadmi tellure iaceres sospite me?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권25)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
"quod molita nefas, cui tantum invisa deorum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권357)
stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, pectoraque invisis obicit fumantia muris, ne caderet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권434)
"abi, victoribus omen invisum, et Furias averte ac moenia lustra discessu Thebana tuo!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권362)
Crudelem medicum intemperans aeger facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 089)
Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.3)
Inuisus natalis adest, qui rure molesto et sine Cerintho tristis agendus erit.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 141)
quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut invisos sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 500:2)
ubi cum de aliis rebus adsentiri se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 546:2)
consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen invisum civitati fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 16:1)
tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 291:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION