라틴어 문장 검색

Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:5)
Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:3)
timidum illum sarcinae faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:3)
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:3)
iracundum quidem illum non esse, irasci tamen aliquando;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:2)
et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:3)
Ista timidis timenda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:3)
Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:7)
Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:2)
Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide pedem referente.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:3)
Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:3)
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:2)
Praeterea non fiunt timidiora vivendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:3)
felix mediae quisquis turbae sorte quietus aura stringit litora tuta timidusque mari credere cumbam remo terras propiore legit.
(세네카, 아가멤논 2:14)
vel Mycenaeas domos coniuncta socio profuge furtiva rate - quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
(세네카, 아가멤논 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION