라틴어 문장 검색

temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:4)
De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est ne quid temere, ne quid crudeliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 107:1)
Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:4)
Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:1)
At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse doceat cum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:1)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis vel provocare integer vel te ulcisci lacessitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:1)
Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere inruisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 41:1)
quos ego ope mea ex incertis certos compotesque consili dimitto, ut ne res temere tractent turbidas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:4)
etenim cum plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii dicant, id possit notare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:3)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:2)
vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:5)
parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:5)
" Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION