라틴어 문장 검색

inter uicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:4)
Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:4)
Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 4:1)
communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 1:2)
Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:3)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 13:1)
Quae * * * Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:3)
Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:4)
Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:2)
Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 16:1)
[sit] idque inuolutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:3)
Atque ita commode bracchium ex ceruice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:4)
fit enim bracchium inmobile.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 18:2)
nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:3)
Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION