라틴어 문장 검색

sic arctoas laxare nives quamvis tepido sidere Titan non tamen audet vincitque faces solis adulti glaciale iubar.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:2)
palluit audax Tiphys et omnes labente manu misit habenas, Orpbeus tacuit torpente lyra ipsaque vocem perdidit Argo.
(세네카, 메데아 6:12)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
laxare certe tempus immitis fugae genero licebat - liberis unus dies datus est duobus, non queror tempus breve:
(세네카, 메데아 7:22)
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis, populare Bacchi laudibus carmen sonet.
(세네카, 오이디푸스 6:13)
laxavit victos arcus Geticasque sagittas lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet;
(세네카, 오이디푸스 6:38)
Quid, anime, torpes?
(세네카, 오이디푸스 13:36)
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarei specus, unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus, impium rapite atque mersum premite perpetuis malis, nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vastum mare, ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites, tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae, morte facili dignus haud sum qui nova natum nece segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
(세네카, 파이드라 17:4)
laxantur adyto fata et inmugit specus vocem deo solvente.
(세네카, Thyestes 695:1)
iam vela puppis laxat et classis movet.
(세네카, Troades 1211:1)
torpens malis rigensque sine sensu fero.
(세네카, Troades 433:1)
laxantur et, ne desit e versis metus,
(세네카, Troades 447:1)
torpetque vinctus frigido sanguis gelu.
(세네카, Troades 644:1)
candida laxatis onerato colla corymbis cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, et feries nudos veste fluente pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1713)
sub imagine frondis dextra per arentem florebant omina virgam, at postquam primos infans exegerat annos, reptabat super arma patris, quamque arta terebat lammina cervicem gemina complexus ab ulna livida laxatis intrabat ad oscula cristis, ludus erat puero raptas ex hoste sagittas festina tractare manu captosque per arcus flexa reluctantes in cornua trudere nervos, nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto inque frementis equi dorsum cum pondere conti indutas Chalybum saltu transferre catenas, inventas agitare feras et fronde latentes quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis, nunc torto penetrare veru:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION