라틴어 문장 검색

haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 18:2)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:1)
ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:4)
A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:1)
interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:5)
sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, , persequar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 46:4)
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)
Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 65:1)
quid ego Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:1)
nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:4)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION