라틴어 문장 검색

Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, Aut leto insigni.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:1)
Nam quod alis dederat vitalis aeris auras Volvere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:7)
Ipsis est aer avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:2)
— Senior leto canentia lumina solvit, pro vetustate senilia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 5:4)
Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:1)
Certe populi, quos despcit Arctos, Felices errore suo, quos ille timorum Maximus haud urget, leti metus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:38)
Tunc quae tuta petant, et quae metuenda relinquant, Incerti, quo quemque fugae tulit impetus, urgent Praecipitem populum serieque haerentia longa Agmina prorumpunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:53)
sic turba per urbem Praecipiti lymphata gradu, velut unica rebus Spes foret adflictis, patrios excedere muros, Inconsulta ruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:55)
Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura Dissiluit percussus humo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:65)
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto, Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae, Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades Numquam poena fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:88)
Praecipites haesere rates, et strage cruenta Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:98)
Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem, Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo Haerentes adiuvit aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:99)
Praecipitem cohibete ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:25)
Sed Caesar, in omnia praeceps, Nil actum credens, cum quid superesset agendum, Instat atrox:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:17)
Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis Cum fato conversa fides, murisque recepti, Praecipiti cursu flexi per cornua portus Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION