라틴어 문장 검색

Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:5)
Ego faciam, inquit, libentissime.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, Vb2)
vorabo libens.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:5)
Corona, miles, equidem te dono libens, Quia vindicasti laudem Romani imperi;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.22)
Longius abii, libens tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:1)
Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:2)
Gallinam ut a te missam libenter accepi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 4:1)
Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:1)
Quamvis enim Iuli Serviani, optimi viri tuique amantissimi, precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto intellego libentius hoc ei te praestitisse, quia pro me rogabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 1:1)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
TRAIANUS PLINIO Et solvisse vos cum provincialibus dis immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 361)
Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 4:1)
Te rogo ut mihi praeire digneris, quid me putes observare debere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 47 3:1)
TRAIANUS PLINIO Quanta religione et laetitia commilitones cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint, libenter, mi Secunde carissime, agnovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 531)

SEARCH

MENU NAVIGATION