라틴어 문장 검색

Adulescens, tametsi properas, hoc te saxulum rogat, Ut sese aspicias, deinde quod scriptum est legas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 5:2)
Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 14:1)
Quid autem super patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 13:1)
Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 3:1)
Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 6:1)
APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 2:1)
Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 3:1)
Caecili Plocium legebamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 7:2)
Libitum et Menandri quoque legere, a quo istam comoediam verterat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 8:1)
Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 24:1)
Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 3:1)
Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 7:1)
atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 2:2)
Cumque haec verba ex eo libro lecta essent:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 3:1)
Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION