라틴어 문장 검색

Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장3)
partitione tum sic utendum est, nullam ut partem re- linquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:1)
si vero scrutari vetera et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc nobis profecti in caelum reperientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:1)
linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:8)
"et nimis uncis naribus indulges, an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?"
(페르시우스, 풍자, satire 133)
Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:6)
Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur vilius aurum quae sensum trahat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:14)
Siculo scarus aequore mersus ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:17)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
79 P.L.M. Linque tuas sedes alienaque litora quaere, O iuvenis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:1)
Oppida bello qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes profuso sanguine campos.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:3)
Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
Nec valido quisquam terram scindebat aratro, Signabat nullo limite mensor humum, Non freta demisso verrebant eruta remo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 828)
Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 836)

SEARCH

MENU NAVIGATION