라틴어 문장 검색

Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, mollia quae nobis vestras velamina lanas praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:4)
hinc maxima cura sepulcris inpenditur, hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat, candore nitentia claro praetendere lintea mos est, aspersaque myrrha Sabaeo corpus medicamine servat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti11)
plerique vestem linteam stillante fingunt sanguine, tutamen ut sacrum suis domi reservent posteris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.104)
"ignosco fatuis haec tamen vulgaribus, quos lana terret discolora in stipite, quos saepe falsus circulator decipit, quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac edentularum cantilenae suaserint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1117)
Primum haec pudice vitam parce ac duriter Agebat, lana ac tela victum quaeritans.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 171)
ad lanam redit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 392)
certum est dare lintea retro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:6)
nec varios discet mentiri lana colores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.23)
nam neque tum stellis acies obtunsa videtur, nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:2)
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:9)
Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit aedibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, alba neque Assyrio fucatur lana veneno nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:3)
Munere sic niveo lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit in nemora alta vocans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:5)
te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1610)
neque amissos colores lana refert medicata fuco nec vera virtus, cum semel excidit, curat reponi deterioribus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 59)
illam cogit amor Nothi lascivae similem ludere capreae, te lanae prope nobilem tonsae Luceriam, non citharae decent nec flos purpureus rosae nec poti, vetulam, faece tenus cadi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 155)

SEARCH

MENU NAVIGATION