라틴어 문장 검색

Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII4)
Hic post Novembres imminente iam bruma Seras putator horridus refert uvas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII3)
Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris, Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIV1)
Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII4)
Illic et uvae conlocantur ollares Et Punicorum pauca grana malorum Et excavatae pellis indecens volvae Et lippa ficus debilisque boletus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX4)
Defluat et lento splendescat turbida lino Amphora centeno consule facta minor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV3)
Invida purpureos urat ne bruma racemos Et gelidum Bacchi munera frigus edat, Condita perspicua vivit vindemia gemma, Et tegitur felix nec tamen uva latet:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII2)
Illic piscoso modo vix educta profundo Inpedient lepores umida lina meos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII4)
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam, Tristia saxorum stigmata delet Eros;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI3)
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, Nec quae paludes delicata Pomptinas Ex arce clivi spectat uva Setini.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIV5)
Illa salax nimium nec paucis nota puellis Stare Lino desi=t mentula.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXV1)
Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo, Sed non potanti me tibi nectar ero.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXII Uvae duracinae1)
Galbina decipitur calamis et retibus ales, Turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXVIII Galbuli1)
Pauperiore mero tingere lina potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIII Colum nivarium2)
tenerae me trade puellae, Ut possint niveo pectore lina frui.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLIX Amictorium2)

SEARCH

MENU NAVIGATION