라틴어 문장 검색

Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine virus, hippomanes, quod saepe malae legere novercae miscueruntque herbas et non innoxia verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:22)
lugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere, non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circuitus et quantum campi claudat, colligere expeditum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 373:3)
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:2)
ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장4)
Eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장11)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:1)
advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:2)
Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 9:1)
Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:2)
In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 3:1)
Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:3)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:3)
Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION