라틴어 문장 검색

Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 17:1)
Nostris quoque continetur annalibus similis eiusdem dei praesentiae maiestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:1)
Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 4:1)
Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 1:2)
Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 8:2)
Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:4)
Sane concussum Olympum nutus maiestate non tacuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:5)
Acriter enim in Homerum oculos intendit, ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:3)
Μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον, — Χαλκεοθωρήκων, ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι, — Θωρήκων τε νεοσμήκτων, — Κυανοχαῖτα Ποσειδάων, — Διὸς νεφεληγερέταο, — Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα, — Κύαμοι κυανόχροες, et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 7:2)
efrgo si dignitas divinorum corporum sensum dedignatur quasi aptum caducis, multo magis anima maiores est maiestatis quam ut sensu egeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:5)
Sed ne videatur communis ista defensio tractatum vitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:3)
Sed fortes tremuere manus, motique verenda Maiestate loci, si robora sacra ferirent, In sua credebant redituras membra secures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:16)
Servata precanti Maiestas, non fracta malis, interque priorem Fortunam casusque novos gerit omnia victi, Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:2)
Imperii salva si maiestate liceret, Volverer ante pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:30)
Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus Maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat Romanis praestare malis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION