라틴어 문장 검색

At opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:13)
Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et veritatem erues, perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:10)
Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitiae est matri suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:12)
Videmus etiam Scripturam invidiam, oculi mali nomine, insignire, atque astrologos malos astrorum astrorum influxus malignos aspectus vocare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:5)
Unde invidia Cainis erga fratrem Abelam malignior fuit, quia cum sacrificium Abelis magis acceptum Deo fuit, nemo inspexit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:6)
Inest enim natura humana plerunque plus stulti quam sapientis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:11)
Unde et facultates eae, quibus capitur pars illa in animis mortalium stulta, sunt omnium potentissimae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:12)
Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:5)
Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene affecti sunt discordiarum pleni existant, qui vero infensi et maligni arcte coniungantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 22:3)
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:15)
Adeo ut vetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos ad ignotos et videbis) de huiusmodi hominibus non teneat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:11)
Sed Salomon ait prudens advertit ad gressus suos, stultus divertit ad dolos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:6)
Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:3)
Neque sane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:14)
Sanctus Paulus cum de seipso gloriatur illud nonnunquam interponit, ut stultus loquor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION