라틴어 문장 검색

nam grandis ordinum ignorantia tenet hinc aliquid derogaturos, quia, sicuti cum epulum festivitas publica facit, prior est in prima mensa conviva postremus ei, qui primus fuerit in secunda, sic absque conflictatione praestantior secundum bonorum sententiam computatur honorato maximo 2 minimus 3 religiosus, ora pro nobis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 4:4)
qui lividi cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia virtutum decucurrerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 2:2)
neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant, quamquam imperitis venia debetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:3)
excipiunt plausu Pisaea iuventus Eleaeque manus, sequitur Sicyonius Alcon, et bis in Isthmiaca victor clamatus harena Phaedimus, alipedumque fugam praegressus equorum ante Dymas, sed tunc aevo tardante secutus, multi et, quos varii tacet ignorantia vulgi, hinc atque hinc subiere, sed Arcada Parthenopaeum appellant densique cient vaga murmura circi, nota parens cursu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권216)
Inachidae gemini geminos e sanguine Cadmi occultos galeis - saeva ignorantia belli - perculerant ferro;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권189)
Bonitatis verba imitari maior malitia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 061)
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 343)
Malitia unius cito fit maledictum omnium.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 363)
Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 4:2)
Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:4)
Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:3)
renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 14:3)
At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur qui unum patrem deum agnoverint, qui unum spiritum biberint sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 9:1)
Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION