라틴어 문장 검색

ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 1:5)
at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 1:6)
a. 708 (46). CICERO VARRONI Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 23)
an tu id melius, qui etiam [in] philosophum inriseris, cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 3:1)
heri vesperi apud me Hirtius fuit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 1 1:2)
Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 6 1:1)
itaque in senatum veni mane.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 6 3:5)
postero die mane a Pansa sum accersitus Bononiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
nam cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 1:2)
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:1)
et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:4)
tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:1)
minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:6)
Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:7)
quod ne id facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION