라틴어 문장 검색

ut per coitum maris feminaeque cuncta deinceps gignerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:4)
sed is maribus nonus, octavus est feminis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 36:3)
In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:1)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 10:1)
in aram focumve eove quo exta dari debebunt, nunc pro ara et foco mare accipiendum est, cum sacrificium dis maris dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 4:3)
et putant eandem marem ac feminam esse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 2:6)
Venerem igitur almum adorans, sive femina sive mas est, ita uti alma Noctiluca est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:3)
Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:4)
Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:1)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 9:1)
Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:1)
idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:3)
Quid stupemus captivam illius seculi gulam servisse mari, cum in magno vel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION