라틴어 문장 검색

Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 121:1)
hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in alium consumitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:9)
Omnes illi, qui te sibi advocant, tibi abducunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:2)
Constituit se ab eo vindicare et consilium amicorum advocari iussit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 53:1)
adeo nihil facilius potes quam contra Caesarem advocare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:6)
Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 92:2)
O dignum, quem in consilium patres advocarent !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 98:1)
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 107:1)
Hic tibi, quem tu diebus intuens ac noctibus, a quo numquam deicis animum, cogitandus est, hic contra fortunam advocandus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:1)
sapientis animum totum in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 139:4)
Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:3)
Si nihil faciunt, apparet non esse ad actiones rerum necessariam iram, quam vos, quasi fortius aliquid ratione haberet, advocabatis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 47:2)
Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION