라틴어 문장 검색

Jam sol mediam diem peregerat, quando haec tria [0405A] millia praesidium ingressa a Turcis obsessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:1)
Turci autem imperatoris edicto comperto, media nocte cum captivis Christianis et spoliis plurimis a praesidio se moverunt, et sic inclusi et obsessi peregrini milites ab impiis liberati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:5)
Qui diebus multis a medio mensis Junii ante praesidium residentes, et pontem componentes, saepius inclusos expugnabant, defensores vero praesidii fortiter resistentes hinc et hinc jacula intorquebant, et plurimam stragem utrinque faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:6)
Pons denique, qui trans fluvium per mediam civitatem porrigitur, sibi et suis ab incolis interdicitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:6)
Post quatuor vero dies legatio imperatoris processit [0416C] ad ducem, quatenus castra moveret ejus causa et precibus, et intra palatia, quae in littore brachii maris sita erant, cum exercitu suo hospitaretur propter medios algores nivis et hiemis, qui pluviali tempore imminebant, ne tentoria eorum madefacta et attrita deperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:1)
Baldewinus vix medio ponte constiterat, et ecce a dextris et sinistris Turcopoli, milites imperatoris, navigio invecti circumquaque in transeuntes sagittis irruunt, et fortiter impugnant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:4)
Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:3)
» Hac admonitione Paganus de Garlanda, dapifer regis Francorum, Wido de Porsessa, Tankradus et Rotgerus de Barnavilla, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum princeps, confratribus in Christo sine mora subveniunt, per medias acies fulmineis ictibus et equorum celeritate discurrentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:10)
Igitur post Petri Eremitae profectionem, post Waltheri Senzavehor militis egregii occisionem ejusque exercitus gravissimum casum, dehinc modico intervallo post crudelem stragem Godescalci presbyteri, et ejus exercitus, post infortunium comitis Alemanniae, Emichonis, caeterorumque fortium virorum et principum de terra Galliae, scilicet Drogonis [0410D] de Nahella, Clareboldi de Vinduil, ac contritionem sui exercitus crudeliter factam in regno Hungariae ad portam Meseburg, Godefridus, dux Lotharingiae, vir nobilissimus, fraterque ejus uterinus, Baldewinus, Wernerus de Greis, cognatus ipsius ducis, Baldewinus pariter de Burg, Reinardus comes de Tul, Petrusque frater ejus, Dudo de Cons, Henricus de Ascha, ac frater illius Godefridus, fortissimi milites ac principes clarissimi, eodem anno medio mensis Augusti, [0411A] viam recto itinere in Jerusalem facientes, in terram Osterreich ad civitatem Tollenburg, ubi fluvius Lintax regnum Galliae terminat et dividit hospitio resederunt curriculo trium hebdomadarum mensis Septembris, ut audirent et intelligerent qua occasione exorta seditione, peregrinorum exercitus paulo ante hos dies perierit, et a proposito eundi Jerusalem cum suis principibus et ductoribus aversus fuerit, jamque eis obviam desperatus redierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 2:1)
Dux Godefridus et Boemundus, non equo tardantes, laxis frenis per medios hostes advolant, hos lanceis perforantes, hos ab equis dejicientes et socios saepe hortantes, ad trucidandos hostes virili admonitione consolantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:11)
Sed minui et dissolvi vel lapis unus ab hoc antiquo opere, et caemento vix solubili, robustissimo tam jactu non potuit, dum ad extremum plura adaucta sunt lapidum quassantium instrumenta, quibus tandem muri concussi rimas per loca pertulerunt, et aliqui lapides prae creberrima jactatione cum caemento minui ac labi coeperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:2)
In hac Turcorum defensione et reluctatione, quidam miles illorum ferocissimi animi et cordis non parce desudabat arcu et jaculis, et (quod dictu mirabile est) in vulnere sibi illato diffisus vitae, procul abjecto clypeo, manifeste opposuit pectus telis cunctorum, et rupea saxa in medium vulgus ambabus manibus torquebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:8)
His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:10)
Crastino vero die illucescente, usui sumptis necessariis, movit omnis populus, iter faciens per mediam Romaniam securus, et nihil metuens adfuturae adversitatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:1)
Equorum illa gravis anhelitus pulsat, fumus ab ipso anhelitu per medias acies in nubem densabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION