라틴어 문장 검색

Sic disputamus ex hypothesi quod major illa resistentia pyxidis plenae oriatur ab actione Fluidi alicujus subtilis in Metallum inclusum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 106:6)
erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:3)
Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 7:1)
Recitata est sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:1)
quod paulo tardius feci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset subtractam indicabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 2:2)
Volui enim hanc quoque, si inveniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico metallo attulisse dicebat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 74 3:1)
Tu pinnas gemma, gemma variante capillos Ibis in auratis aureus ipse rotis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 231)
Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1043)
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, Neve tenax ceram siccaque gemma trahat, Umida formosae tangam prius ora puellae - Tantum ne signem scripta dolenda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 158)
Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, Damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae - Sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, Et peragam partes anulus ille viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1512)
Virginei crines auro gemmaque premuntur, Et tegit auratos palla superba pedes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1313)
consule de gemmis, de tincta murice lana, consule de facie corporibusque diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:168)
quot nova terra parit flores, cum vere tepenti vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, lana tot aut plures sucos bibit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 38:1)
nec mea subiecta convicta est gemma tabella mendacem linis imposuisse notam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 930)
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, exciderit tantum ne tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 105)

SEARCH

MENU NAVIGATION