라틴어 문장 검색

Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:1)
Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:3)
Quorum unus de Italia per Alpes Noricas, alter per Carantanorum provinciam, tertius per Baioariam et Pannoniam superiorem intravit:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:2)
medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:4)
Post haec Scaldum fluvium intrant et omnem Bracbantisiorum terram incendio et ferro delent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:3)
Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit unusquisque in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:8)
et rex mense Novembrio mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positis castris apud Wisuram fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:5)
Iulii, et Pippinus rex, filius imperatoris, migravit, et ille elefas, quem Aaron imperatori miserat, subita morte periit, et magna mortalitas boum et aliorum animalium erat in ipso anno, et hiemps valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 29:4)
Februarii de hac luce migravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 33:3)
Eodem anno Iudhit imperatrix, mater Karoli, predata a filio substantia omni Turonis civitate migravit a seculo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 61:4)
Gregorius papa migravit de seculo, et successit in locum illius Sergius papa.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:2)
Sergius papa migravit ex hac luce.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 64:10)
Eodem anno nobilissima imperatrix nomine Irmingard, coniunx Lotharii imperatoris, de hac luce migravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 69:3)
Mense Ianuario eclipsis lunae facta est, et sanctissimus episcopus Bremensis Ansger de hac luce migravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:2)
Eo tempore vir magnificus nomine Ernost, socer videlicet Karlomanni primogeniti Ludewici regis, de hac luce migravit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION