라틴어 문장 검색

Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:12)
"Helias corvis ministrantibus pascitur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:43)
"Post hoc concilium solvitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:88)
Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:2)
AMBROSIUS, quo chartas, sumptus, notarios ministrante tam innumerabiles libros vere Adamantius et noster *χαλκέντεροσ;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:1)
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)
Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:31)
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:1)
"Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:5)
qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:7)
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI31)
Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis ageret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:1)
at facere et fungi sine corpore nulla potest res nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:12)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
corpus enim magis his vitiis adfine laborat, et mala multa animus contage fungitur eius.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION