라틴어 문장 검색

Nunc in his, quae mala vocantur, nihil tam terribile ae durum invenio quam opinio volgi minabatur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:2)
Quoniam meo nomine nihil habes, mater carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur ut causae tuae te stimulent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 100:1)
Mundo quidam minantur interitum et hoc uni- versum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:1)
Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 16:3)
plus minantur quam prosunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 51:6)
Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:3)
diversis stimulantur cupiditatibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:6)
" Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:2)
Quod periculum aut privatum aut publicum una nox minabatur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:3)
Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 167:1)
" Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 124:3)
curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.10)
Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.23)
iam perierant et adhuc minabatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.9)
Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION