라틴어 문장 검색

quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues velut minuta magno deprensa navis in mari vesaniente vento.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 252)
Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum paulominus ab angelis", liberrime atque facillime se habet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:3)
interim sociorum vis crescere, Britannorumque virtus indies minui coepit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.61)
at civium in Britannos animi iraeque haudquaquam minuebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.50)
Pauci, qui vulgo magni dicuntur, aut jam existunt, aut olim extiterunt, qui virtutes magnas vitiis ingentibus non compensabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.112)
Inter cuncta leges et percontabere doctos,qua ratione queas traducere leniter aeuum,num te semper inops agitet uexetque cupido,num pauor et rerum mediocriter utilium spes,uirtutem doctrina paret naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,quid pure tanquillet, honos an dulce lucellum,an secretum iter et fallentis semita uitae.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1847)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusamane domo uigilare, clienti promere iura,cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere per quaecrescere res posset, minui damnosa libido.
(호라티우스의 두번째 편지, 142)
laudas, insane, trilibremmullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장21)
quare per divos oratus uterque Penatistu cave ne minuas, tu ne maius facias idquod satis esse putat pater et natura coercet.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장126)
Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruitur, si compensatur saturitate ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:13)
"Quidquid inde minuitur, hinc crescit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:24)
"Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:193)
Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:20)
Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:10)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION