라틴어 문장 검색

quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 2:1)
te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui florentem putas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:3)
nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes - moriendum est enim omnibus - , esset tamen miseriae finis in morte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:10)
quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:11)
qui, si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset, is propagatione vitae quot, quantas, quam incredibilis hausit calamitates!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:8)
ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mortem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:5)
nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras evellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:2)
Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:6)
Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:5)
nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:6)
hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:8)
si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:6)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION