라틴어 문장 검색

ut ad miserias aliquid accedat meas,
(세네카, Phoenissae 90:1)
taxata poena lingua crucietur loquax, nec hoc tacebo:
(세네카, Thyestes 95:1)
regno ut miserias mutet atque Argos regat
(세네카, Thyestes 306:1)
leve est miserias ferre, perferre est grave
(세네카, Thyestes 316:1)
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
(세네카, Thyestes 917:1)
at, vos qui officia in multos revocatis amores, quantus sic cruciat lumina vestra dolor!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2524)
nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi qui sibi hoc nomen ut Sulla praesumunt, nimirum qui supergressi ius fasque commune summam beatitudinem existimant summam potestatem, hoc ipso satis miseriores, quod parum intellegunt inquietissimo se subiacere famula-tui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 2:1)
neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui numquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 1:2)
taceo vestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis exilii cruciat poena dissimilis, namque unus ipsorum dolet se non videre quo redeat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:5)
ecce quam miseriam praeferunt excoluntque qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:1)
quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati50)
quippe te fido monitore nostra Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum9)
"parce, precor, lacrimis, saevo ne concute planctu pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam69)
Et miseriarum portus est patientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E14)
Ignis probat aurum, miseriae fortem probant.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I3)

SEARCH

MENU NAVIGATION