라틴어 문장 검색

hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 13:6)
Ut moderatus sit, expectat ?
(세네카, 행복론, Liber V 102:4)
Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:2)
fuerit moderatus et clemens, nempe post mare Actiacum Romano cruore infectum, nempe post fractas in Sicilia classes et suas et alienas, nempe post Peru- sinas aras et proscriptiones.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:4)
Servis imperare moderate laus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:1)
Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:1)
difficilius est enim moderari, ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 122:3)
Cum civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius agendum est, quo minoris est adflixisse eos.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:1)
Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:5)
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:1)
Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:1)
Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis dispensanda.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:4)
Et si fortunae iniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium quos scit fortunae manus esse!
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:4)
Primum facilius est excludere perniciosa quam regere et non admittere quam admissa moderari ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:1)
Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION