라틴어 문장 검색

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo—nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellusrusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva—,discite non inter lances mensasque nitentis,cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat,verum hic inpransi mecum disquirite.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장1)
Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:30)
"Tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:101)
numquid hospes eius es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:17)
Numquid me vestes sericae, nitentes gemmae, picta facies, auri rapuit ambitio?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:6)
Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:1)
ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:32)
Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:14)
"mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar praesentia."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:9)
Nitens cutis sordidum ostentat animum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:17)
Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:8)
Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X53)
Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 4:1)
ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 5:1)
Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION