라틴어 문장 검색

Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 108:3)
Fatendum est, attamen, res, de quibus agebatur, natura sua maximi fuisse momenti;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.24)
Hunc solem et stellas et decedentia certistempora momentis sunt qui formidine nullaimbuti spectent.
(호라티우스의 첫번째 편지, 062)
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,cum semel accepit Solem furibundus acutum?
(호라티우스의 첫번째 편지, 106)
imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet libertati.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:8)
"Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat voluptate, minorem continentiae habere mercedem?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:69)
Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:1)
Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:22)
"Brevia putabimus universa, quae longa sunt, et iaculo illius vulnerati per horarum momenta dicimus:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:208)
et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:4)
Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et fidente sulcos carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:6)
Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:4)
In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:3)
Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 38:1)
Atquin si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum est Punicum bellum, profligatum secundo, tertio vero confectum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION