라틴어 문장 검색

Quem sagitta illius emissa et clypeo excussa, trans jecur et pulmonem perforat, equumque morientis et labentis abduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:6)
Nisi vero et accipitres, aves domitae et gratissimae procerum et nobilium, calore eodem et siti moriebantur in manibus eas ferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:10)
Sed nec Turci a ripa tunc quidem recedentes, maluerunt mori quam cedere, incessanti conatu sagittarum transmittere volentibus obsistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:5)
Unde quotidie fame invalescente, et exercitu prae indigentia moriente, praecipue humili populo, miserabiles gemitus et dolores piissimum antistitem et universos principes legionis [0467B] pulsant et sollicitant, quatenus super his miseriis consulant quomodo populus posset sustentari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:2)
quia sive vivimus, sive morimur, Domini sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:13)
Erant autem juxta muros lancearum hastae positae et erectae, in quibus confixi qui [0490D] corruerant, alii a saxis de muro cadentibus oppressi et semineces facti, aliqui mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:3)
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
Stemus igitur, et in proposito vitae nostrae in nomine Domini moriamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:11)
Unde non ultra sufferre haec valentes, invicem consultum vadunt magni et parvi, dicentes utilius esse mori in bello quam fame tam crudeli perire, et de die in diem populum attenuari et mori.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:7)
Ejusdem cladis atrocitate Henricus de Ascha, miles nobilis genere, moriens occubuit in castello Turbaysel, illic catholice sepultus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:6)
[0519C] Post haec, praedictae pestilentiae tempestate amplius et validius ingruente, multisque principibus cum plebeia manu morientibus, dux Godefridus, memor quomodo persimili clade olim est Romae tactus in expeditione quam egit cum Henrico, rege quarto, imperatore Romanorum tertio;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 26:1)
Mori siquidem habes, et utilius est, ut solus moriaris, quam decretum et jusjurandum nostrorum violetur, et urbs haec semper peregrinis habeatur infesta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:10)
Si enim praesenti vita moriaris, vivere habes cum Christo in coelestibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:11)
- Quod Reymundus contra Tripolin novum praesidium exstruxerit, in quo moriens sepultus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION