라틴어 문장 검색

eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos ἀπροσφωνήτουσ, expertis sui tanti, tam inusitati consili relinquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 8 2:4)
municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 2:10)
me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 2A 3:4)
eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 2A 5:2)
quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 9:2)
sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:18)
quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansissent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:16)
illa vero omnes in quibus etiam Crassipes qui pro prudentia potuit attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 5:3)
quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11 5:4)
coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 6:5)
municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 8:8)
claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 2:7)
sic inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de Gnaeo deplorabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 2:10)
nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 20:14)
attende πρᾶξιν πολιτικοῦ. evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION