라틴어 문장 검색

certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 62:1)
lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:2)
nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:1)
idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 283:1)
superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 303:1)
sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:3)
ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 307:1)
verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 314:2)
nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 321:1)
sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:2)
enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 335:1)
similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:1)
nam quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam alios) Orpheus et Linus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 340:1)
duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 345:1)
verum quid ex ea proprie petat futurus orator, . numeros musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 353:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION